Regis Olim Urbe David
Regis olim urbe David,
Sub bovili misero,
Mater posuit infantem
In praesaepi pro lecto:
Mitis Maria mater;
Iesus Christus is puer.
De caelo ad nos descendit
Deus, Dominus orbis;
Ei tectum est bovile
Et praesaepe pro cunis.
Pauperum virum amator
Sancte vixisti Salvator.
Et puertiam per miram
Observanter parebat
Virgini eidem matri,
Quae cum pepererat:
Tentent et discipuli
Esse similes ei.
Nam exemplum ille nobis:
Nostri crescebat instar;
Parvus quondam, imbecillus,
Flens et ridens nobis par,
Perticeps tristitiae
Idem et laetitiae.
Tandem illum nos cernemus
Ex amore aeterno:
Puer enim ille parvus
Summo regnat iam caelo,
Atque eo nos ducit
Quo et ipse praeiit.
Nec in stabulo misello,
Bubus prope stantibus,
Tunc videbitur, sed celsus,
Sedens Deo proximus:
Comites tum coronati
Circumstabunt candidati.
Sources for Latin Christmas Carols
MIDI Files of Christmas Carols
Latin Christmas Carols
Also see: Gaudete, Gaudete! Latin Christmas and Holiday Songs! from Latin teacher and writer Laura Gibbs